- PAROENIUM
- PAROENIUMcarminis apud Graecos olim genus, in conviviis adhiberi solitum, de quo vide Athenaeum l. 14. c. 6. Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 4. c. 2. Iul. Caes. Scaligerum Poeticas l. 1. c. 55. Graece παροίνιον, quasi ad cyathum. Cuiusmodi carmen integrum Praxilla Sicyonia composuit, e quo versiculos hos,Οὐκ ἔςτιν ἀλωπεκίζεινΟὐδ᾿ ἀμφοτέροις γίνεςθαι οίλον,citat idem Scaliger; qui et παροινίου saltationis, inter Ionicas, c. 18. et παροινίων tibiarum c. 20. eiusdem libri, meminit. Simile carmen apud Indos in usu, indigitatur Curtio l. 8. c. 9. Regem merô somnôque sopitum, in cubiculum pellices referunt patriô more invocantium noctium Deos. Cuius praecipuum argumentum fuisse, ut Rex bonis somniis uteretur, et benignus erga subditos ac ζύμβολος surgeret, tradit Philostratus Apollin. l. 2. c. 14. Sed haec noenia potius somni conciliatix: qualem infantibus dormituris apud Graecos adhiberi solitam, retulimus supra voce Naenia. Vide quoque hîc passim, inprimis ubi de Conviviis ac Scoliis, et de voce παροινία, quae ὕβριν, i. e. petulantiam seu iniuriam, ex temulentia nascentem, notat, Cl. Suicerum Thesaur. Eccl. in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.